monumenta.ch > Cassiodorus > 22 > 10 > 47 > 122 > sectio > 42
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, in Psalmum XLI <<<     >>> in Psalmum XLIII

Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, in Psalmum XLII

1 Psalmus David.
2 Quamvis alii tituli multa, alii tituli multa, alii contineant pauciora; omnes tamen ad supernae considerationis munera perducuntur; ut ipsa varietas nec fastidium faciat, nec quae sunt necessaria commonere desistat. Psalmus ergo (sicut saepe dictum est) significat melos coelestium verborum, quod desursum nobis resonare sentitur; sicut hic dicturus est: Discerne causam meam de gente non sancta, etc. David autem fortissimum et desiderabilem nobis indicat Christum, ad quem ex persona fidelissimi Christiani psalmus iste dirigitur, dum mens et intentio eius ad ipsum desideranter aptatur. Nam sicut ille superior psalmus docet omnia contemni, quatenus desiderium Domini singulariter appetatur; ita hic praemonet, ne mundana possimus tribulatione confundi, sed in atriis Domini dicit esse gaudendum: aegritudinibus nostris valde necessariam probans, quam toties nobis pius medicus ingerit potionem.
3 Divisio psalmi.
4 Psalmum istum unusquisque fidelium sibi competenter aptabit, qui in primo capite Dominum deprecatur, ut in adventu novissimo, quo iudicaturus est mundum, ab infidelium consortio liberetur. Secundo introiturum se ad Domini altare confidit, ubi tantummodo beatis accessus est; et ideo in molestiis huius mundi animam dicit non esse turbandam, quae iam spe superni muneris gloriatur.
5 Expositio psalmi.
6 (Vers. 1.) Iudica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta. Dum vir fidelis huius saeculi iniquitatibus angeretur, et cum incredulis populis adhuc esset habitatione permixtus, subito erupit in vocem; ut in iudicio Domini causa eius sequestraretur ab impiis, quando agnos ponet ad dexteram, haedos autem constituet ad sinistram. Non enim petit peccata sua discuti, sed ab iniquorum consortio liberari. Esset enim periculosum dicere: Iudica me, nisi ad didisset, et discerne causam meam, id est divide permixtionem meam, quam in saeculo isto sustineo, et aliquando segregatum me ab impiis, in populi tui electione constitue. Addidit, de gente non sancta, hoc est de perversis ac male viventibus. Revera sancta conscientia, quando nec in altero contueri poterat, quae divinis praeceptis probabantur adversa.
7 (Vers. 2.) Ab homine iniquo et doloso eripe me. Bonum quidem desiderium, sed adhuc non habet tempus. Hoc enim quod modo a sancto isto quaeritur, in futuro iudicio a fidelibus invenitur. Sed talia et hic desiderant qui pacifici esse noscuntur; ut ab inquietis moribus cupiant dividi, ne possint aliqua pravitate vitiari. Ipse est enim iniquus et dolosus, de quo superius dixit: De gente non sancta. Iniquus est enim qui mala facit apertius, dolosus qui occulta machinatione grassatur: ut sunt omnes qui a mandatis Domini probantur alieni.
8 (Vers. 3.) Quia tu es, Deus meus, et fortitudo mea: quare me repulisti? et quare tristis incedo, dum affligit me inimicus? Frequenter ratio causam praecedit, saepe iterum iuncta subsequitur: hic autem proposita clamat in capite. Nam cum sit eius fortitudo Deus, miratur quare ab adventu Domini, in quo iudicaturus est mundum, adhuc videatur repelli, quem propter mundi quas patiebatur angustias, magno desiderio sustinebat. Fortitudo est enim considerata periculorum perpessio, et laborum indefecta probatio. Sciebat enim vir sanctissimus ulterius se contristari non posse, si ad aeternam futuri saeculi requiem perveniret. Mos enim desiderantium est ab illa re se putare depulsos, ad quam venire velociter non sinuntur. Eius quoque rei explanatio decora subsequitur: Et quare contristatus incedo, dum affligit me inimicus? Utique in hoc saeculo contristati incedunt sancti, quando inimicorum flagella saevissima patiuntur. Nam cum ille dies iudicationis advenerit, talia minime sustinebunt; quia inimicus cum suis sequacibus absolute damnabitur. Quapropter vir sanctus desideranter expetebat tempora illa, in quibus sibi beatitudinem noverat conferendam.
9 (Vers. 4.) Emitte lucem tuam et veritatem tuam: ipsa me deduxerunt, et adduxerunt in montem sanctum tuum, et in tabernaculum tuum. Hic reddit causam tristitiae submovendae; ut Pater mittat Filium ad iudicandum, qui est lux et veritas; ipse enim de se dixit: Ego sum lux mundi [Ioan. VIII, 12]; et alibi: Ego sum via, veritas, et vita [Ioan. XIV, 6]. Haec enim cum venerit, quae est Christus Dominus, a sanctis eius omnis moeror confusionis abscedit, quando aeternae beatitudinis gloriam consequuntur. Iste ergo fidelis quem superius diximus loqui, deductum et adductum se dicit in montem sanctum; hoc est ad firmam credulitatem Domini Salvatoris: eius gloriae cuncta praebens, non aliquid suis viribus applicando. Quod autem adiecit, et in tabernaculum tuum, Ecclesiam catholicam significat in mundi istius certamine constitutam, quae adhuc inimici varia fatigatione vexatur. Sed audivimus tabernaculum, adversarii caveamus insidias; quoniam dum in tabernaculis sit Ecclesia, nos nequaquam possumus otia possidere secura. Quod tabernaculum Exodi textus sic evidenti relatione depingit [Exod. XXVI, 1]; ut non solum auribus, sed pene ipsis aspectibus offeratur.
10 (Vers. 5.) Et introibo ad altare Dei, ad Deum qui laetificat iuventutem meam: confitebor tibi in cithara, Deus, Deus meus. Venit ad secundum caput; sed dum et hic Ecclesia altare habeat, non frustra dicit post tabernaculum positum: Introibo ad altare Dei. Est enim quoddam sublime altare, nobisque nunc invisibile, ubi soli iusti probantur accedere. Nam inter alia membra tabernaculi, quae famulo suo Moysi Dominus praecepit efficere, hoc quoque evidenter ostendit dicens: Inspice et fac secundum exemplar quod tibi in monte ostensum est [Exod. XXV, 40]. Hic enim altare Ecclesiae indiscreta turba circumspicit; ad illud autem ad quod se in futuro dicit intrare, soli possunt Deo placiti pervenire. Altare enim dictum est, quasi altae arae, vel alta res. Sequitur, ad Deum qui laetificat iuventutem meam. Iuventutem hic pro novitate vitae ponit propter Dominum Salvatorem, qui omnia reparans de vetustate defecta, credentibus iuventutis reddidit validissimam firmitatem. Ecce ille contristatus cladibus mundi de bono intellectu fecit gaudium sibi. In cithara vero confitetur, qui mundi huius adversa sustinens a laude Domini non recedit.
11 (Vers. 6.) Quare tristis es, anima mea? et quare conturbas me?
12 (Vers. 7.) Spera in Deum [ed., Deo], quoniam confitebor illi: salutare vultus mei, et Deus meus. Meminerimus hos versus et in psalmo superiore conscriptos, ubi quinquepartitum esse diximus syllogismum. Sed considerandum est quod istam tristitiam saeculi fugiendam et frequenter admonet, et vehementissime persuadet; nec immerito quoniam bonis rebus semper adversa est. Per hanc enim patientiae robur frangitur, per hanc charitatis lumen exstinguitur, per hanc spei nostrae desiderium virtusque mollescit; et omnis vita confunditur, ubi haec iniquitas maligna grassatur. Illa vero tristitia vitalis, bonarum mentium pax, iuge gaudium, beatorum votis est maximis expetenda; de qua dicit Apostolus: Fratres, gaudeo, non quia contristati estis, sed quia contristati estis ad poenitentiam: contristati enim estis secundum Deum [II Cor. VII, 9]. Unum quidem nomen, sed rerum diversa conditio; nam sicut illa nutrit ad mortem, sic ista dirigit ad perpetuam sospitatem.
13 Conclusio psalmi.
14 In superioribus psalmis propter perfectorum animos ad virtutis culmen erigendos multas legimus introductas esse personas, modo Ecclesiam, modo poenitentem, modo prophetam, modo Idithum, modo filios Core, magna patientiae virtute proloquentes: nunc autem sermo mediocris ac lenior adhibetur, qui ad devotum pertineat Christianum; ut nemo vel imbecillis de sua mediocritate diffidat, quando unusquisque reperit ad quod per Dei gratiam prona mente festinet. Nam et isti desideranti ad atria Domini pervenire, quadragesimus secundus calculus competenter aptatus est. Tali enim numero mansiones illae in eremo sacratae sunt Hebraeorum. Quadragesima etiam secunda generatione ab Abraham Dominus Salvator advenit, et mundum sua visitatione salvavit; ut merito et iste fidelis ad regnum Domini perventurus credatur, qui pristino illi numero sociatus esse cognoscitur. Omnes ergo hic virtutes, omnes delectationes invenit anima fidelis; ut consolari se ac recreare per Dei gratiam possit, quisquis igniculum illum divinae charitatis acceperit.
Cassiodorus HOME

bnf12957.101

Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, in Psalmum XLI <<<     >>> in Psalmum XLIII
monumenta.ch > Cassiodorus > 22 > 10 > 47 > 122 > sectio > 42